monumenta.ch > Hieronymus > sectio 73 > sectio 65 > sectio 200 > sectio 59 > sectio 7 > sectio 22 > csg75.752 > sectio 44 > sectio 460 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p5, D 81 > sectio 62 > 6 > sectio 92 > 14
Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., , 13. <<<     >>> 15.

14.

1 « Nemo me putet solam causam religionum tueri: ex huiusmodi facinoribus orta sunt cuncta Romani generis incommoda.
2 Honoraverat lex parentum vestales virgines, ac ministros deorum, victu modico, iustisque privilegiis: Stetit muneris huius integritas usque ad degeneres trapezitas, qui ad mercedem vilium baiulorum sacrae castitatis alimenta verterunt.
3 Secuta est hoc factum fames publica, et spem provinciarum omnium messis aegra decepit.
4 Non sunt haec vitia terrarum.
5 Nihil imputamus astris.
6 Nec rubigo segetibus obfuit, nec avena fruges necavit: sacrilegio annus exaruit; necesse enim fuit perire omnibus, quod religionibus negabatur.